previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

32. Aluit me pater. Si idem praesto, plus reddo, quia non tantum ali se, sed a filio ali gaudet et maiorem ex animo meo quam ex ipsa re percipit voluptatem, illius alimenta ad corpus tantum meum pervenerunt. Quid ? [2] si quis in tantum processit, ut aut eloquentia per gentes notesceret aut iustitia aut bellicis rebus et patri quoque ingentem circumfunderet famam tenebrasque natalium suorum clara luce discuteret, non inaestimabile in parentes suos beneficium contulit ? [3] An quisquam Aristonem et Gryllum nisi propter Xenophontem ac Platonem filios nosset ? Sophroniscum Socrates expirare non patitur. Ceteros enumerare longum est, qui durant ob nullam aliam causam, quam quod illos liberorum eximia virtus tradidit posteris. [4] Utrum maius beneficium dedit M. Agrippae pater ne post Agrippam quidem notus, an patri dedit Agrippa navali corona insignis, unicum adeptus inter dona militaria decus, qui tot in urbe maxima opera excitavit, quae et priorem magnifi- [p. 190] centiam vincerent et nulla postea vincerentur ? [5] Utrum Octavius maius beneficium dedit filio an patri divus Augustus, quamvis illum umbra adoptivi patris abscondit ? Quantam cepisset voluptatem, si illum post debellata arma civilia vidisset securae paci prae- sidentem, non adgnoscens bonum suum nec satis credens, quotiens ad se respexisset, potuisse illum virum in domo sua nasci ! Quid nunc ceteros pro- sequar, quos iam consumpsisset oblivio, nisi illos filiorum gloria e tenebris eruisset et adhuc in luce retineret ? [6] Deinde, cum quaeramus, non quis filius patri maiora beneficia reddiderit, quam a patre acceperat, sed an aliquis possit maiora reddere, etiam si, quae rettuli, exempla nondum satis faciunt nec beneficia parentium suorum superiaciunt, capit tamen hoc natura, quod nondum ulla aetas tulit. Si singula paternorum meritorum magnitudinem exsuperare non possunt, plura in unum congesta superabunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: